monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 12, XII <<<     >>> XIV

Caput XIII

1 Quod autem respondimus, cum de mundi origine quaestio verteretur, eis, qui nolunt credere non eum semper fuisse, sed esse coepisse, sicut etiam Plato apertissime confitetur, quamvis a nonnullis contra quam loquitur sensisse credatur: hoc etiam de prima hominis conditione responderim, propter eos, qui similiter moventur, cur homo per innumerabilia atque infinita retro tempora creatus non sit tamque sero sit creatus, ut minus quam sex milia sint annorum, ex quo esse coepisse in sacris litteris invenitur.
2 Si enim brevitas eos offendit temporis, quod tam pauci eis videntur anni, ex quo institutus homo in nostris auctoritatibus legitur: considerent nihil esse diuturnum, in quo est aliquid extremum, et omnia saeculorum spatia definita, si aeternitati interminae comparentur, non exigua existimanda esse, sed nulla.
3 Ac per hoc si non quinque vel sex, verum etiam sexaginta milia sive sescenta, aut sexagiens aut sescentiens aut sescentiens miliens dicerentur annorum, aut itidem per totidem totiens multiplicaretur haec summa, ubi iam nullum numeri nomen haberemus, ex quo Deus hominem fecit: similiter quaeri posset, cur ante non fecerit.
4 Dei quippe ab hominis creatione cessatio retrorsus aeterna sine initio tanta est, ut, si ei conferatur quamlibet magna et ineffabilis numerositas temporum, quae tamen fine conclusa certi spatii terminatur, nec saltem tanta videri debeat, quanta si umoris brevissimam guttam universo mari, etiam quantum oceanus circumfluit, comparemus; quoniam istorum duorum unum quidem perexiguum est, alterum incomparabiliter magnum, sed utrumque finitum; illud vero temporis spatium, quod ab aliquo initio progreditur et aliquo termino cohercetur, magnitudine quantacumque tendatur, comparatum illi, quod initium non habet, nescio utrum pro minimo an potius pro nullo deputandum est.
5 Hinc enim si a fine vel brevissima singillatim momenta detrahantur, decrescente numero licet tam ingenti, ut vocabulum non inveniat, retrorsum redeundo (tamquam si hominis dies ab illo, in quo nunc vivit, usque ad illum, in quo natus est, detrahas) quandoque ad initium illa detractio perducetur.
6 Si autem detrahantur retrorsus in spatio, quod a nullo coepit exordio, non dico singillatim minuta momenta vel horarum aut dierum aut mensum aut annorum etiam quantitates, sed tam magna spatia, quanta illa summa conprehendit annorum, quae iam dici a quibuslibet computatoribus non potest, quae tamen momentorum minutatim detractione consumitur, et detrahantur haec tanta spatia non semel atque iterum saepiusque, sed semper: quid fit, quid agitur, quando numquam ad initium, quod omnino nullum est, percenitur?
7 Quapropter quod nos modo quaerimus post quinque milia et quod excurrit annorum, possent et posteri etiam post annorum sescentiens miliens eadem curiositate requirere, si in tantum haec mortalitas hominum exoriendo et occubando et inperita perseveraret infirmitas.
8 Potuerunt et qui fuerunt ante nos ipsis recentibus hominis creati temporibus istam movere quaestionem. Ipse denique primus homo vel postridie vel eodem die postea quam factus est potuit inquirere, cur non ante sit factus; et quandocumque antea factus esset, non vires tunc alias et alias nunc vel etiam postea ista de initio rerum temporalium controversia reperiret.